Студопедия

Главная страница Случайная страница

Разделы сайта

АвтомобилиАстрономияБиологияГеографияДом и садДругие языкиДругоеИнформатикаИсторияКультураЛитератураЛогикаМатематикаМедицинаМеталлургияМеханикаОбразованиеОхрана трудаПедагогикаПолитикаПравоПсихологияРелигияРиторикаСоциологияСпортСтроительствоТехнологияТуризмФизикаФилософияФинансыХимияЧерчениеЭкологияЭкономикаЭлектроника






Текст 76 - S. Isidori hispalensis Etymologiarum sive originum libri XX (lib. III. Cap. 15-19)






CAPUT 15. DE MUSICA ET EIUS NOMINE*

1 Musica est peritia raodulationis sono cantuque consistens. Et dicta Musica per derivationem a Musis. 2 Musae autem appellatae α π ό τ ο υ μ α σ α ι, id est a quaerendo, quod per eas, sicut antiqui voluerunt, vis carminum et vocis modulatio quaereretur. 3Quarum sonus, quia sensibilis res est, et praeterfluit in praeteritum tempus inprimiturque memoriae. 4 Inde a Poetis lovis et Memoriae filias Musas esse confictum est.5Nisi enim ab homine memoria teneantur soni, pereunt, quia scribi non possunt.

[CAPUT 16. DE INVENTORIBUS EIUS]

6 Moyses dicit repertorem musicae artis fuisse Tubal, qui fuit de stirpe Cain ante diluvium.7 Graeci vero Pythagoram dicunt huius artis invenisse primordia ex malleorum sonitu et cordarum extensione percussa. 8Alii Linum Thebaeum et Zethum et Amphion in musica arte primos claruisse ferunt.9 Post quos paulatim directa est praecipue haec disciplina et aucta multis modis, eratque tam turpe Musicam nescire quam litteras. 10 Interponebatur autem non modo sacris, sed et omnibus sollemnibus, omnibusque laetis vel tristioribus rebus. 11 Ut enim in veneratione divina hymni, ita in nuptiis Hymenaei, et in funeribus threni, et lamenta ad tibias canebantur.12 In conviviis vero lyra vel cythara circumferebatur, et accubantibus singulis ordinabatur conviviale genus canticorum.

* Номера глав и их названия — по изд. М. Герберта (GS I).

[CAPUT 17. QUID POSSIT MUSICA]

13 Itaque sine Musica nulla disciplina potest esse perfecta, nihil enim [est]* sine illa. 14Nam et ipse mundus quadam harmonia sonorum fertur esse compositus, et caelum ipsud sub harmoniae modulatione revolvi. 15 Musica movet affectus, provocat in diversum habitum sensus.16 In proeliis quoque tubae concentus pugnantes accendit, et quanto vehementior fuerit clangor, tanto fit ad certamen animus fortior.17 Siquidem et remiges cantus hortatur, ad tolerandos quoque labores musica animum mulcet, et sin-gulorum operum fatigationem modulatio vocis solatur, 18 Excitos quoque animos musica sedat, sicut de David legitur, qui ab spiritu immundo Saulem arte modulationis eripuit. 19 Ipsas quoque bestias, nec non et serpentes, volucres atque delphinas ad auditum suae modulationis musica provocat. 20 Sed et quidquid loquimur, vel intrinsecus venarum pulsibus commovemur, per musicos rythmos harmoniae[, ]** virtutibus probatur esse sociatum.

[CAPUT 18. DE TRIBUS PARTIBUS MUSICAE]

21 Musicae partes sunt tres, id est, harmonica, rythmica, metrica. 1 Harmonica est, quae decernit in sonis acutum et gravem.22 Rythmica est, quae requirit incursionera verborum, utrum bene sonus an male cohaereat.23 Metrica est, quae mensuram diversorum metrorum probabili ratione cognoscit, ut verbi gratia heroicon, iambicon, elegiacon, et cetera.

[CAPUT 19. DE TRIFORMI MUSICAE DIVISIONE]

24 Ad omnem autem sonum, quae materies cantilenarum est, triformem constat esse naturam. 25Prima est harmonica, quae ex vocum cantibus constat. 2Secunda oiganica, quae ex flatu consistit. 26Tertia rythmica, quae pulsu digitorum numeros recipit.27 Nam aut voce editur sonus, sicut per fauces; aut flatu, sicut per tubam, vel tibiam, aut pulsu, sicut per citharam, 28aut per quodlibet aliud, quod percutiendo canorum est.

Edidit W. M. Lindsay, s. p.






© 2023 :: MyLektsii.ru :: Мои Лекции
Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав.
Копирование текстов разрешено только с указанием индексируемой ссылки на источник.