Студопедия

Главная страница Случайная страница

Разделы сайта

АвтомобилиАстрономияБиологияГеографияДом и садДругие языкиДругоеИнформатикаИсторияКультураЛитератураЛогикаМатематикаМедицинаМеталлургияМеханикаОбразованиеОхрана трудаПедагогикаПолитикаПравоПсихологияРелигияРиторикаСоциологияСпортСтроительствоТехнологияТуризмФизикаФилософияФинансыХимияЧерчениеЭкологияЭкономикаЭлектроника






Текст 78






13 Ad inveniendum igitur ignoturn cantum, beatissime Frater, prima et vulgaris regula haec est, si litteras, quas quaelibet neuma habuerit, in monochordo sonaveris, atque ab ipso audiens tamquam ab homine magistro discere poteris. 14 Sed puerulis ista est regula, et bona quidem incipientibus, pessima autem perseverantibus.

15Vidi enim multos acutissimos philosophos, qui pro studio huius artis non solum Italos, sed etiam Gallos atque Germanos, ipsosque etiam Graecos quaesivere magistros; 16 sed quia in hac sola regula confisi sunt, non dico musici, sed neque cantores umquam fieri, vel nostros psalmistas puerulos imitari potuerunt. 17 Non ergo debemus semper pro ignoto cantu vocem hominis vel alicuius instrumenti quaerere, ut quasi caeci videamur numquam sine ductore procedere; sed singulorum sonorum, omniumque depositionum et elevationum diversitates proprietatesque altae memoriae commendare. 18 Habebis ergo argumentum ad inveniendum inauditum cantum facillimum et probatissimum, si sit, qui non modo scripto, sed potius familiari collocutione secundum morem nostrum noverit aliquem edocere. 19Namque postquam hoc argumentum cepi pueris tradere, ante triduum quidam eorum potuerunt ignotos cantus leviter canere, quod aliis argumentis nec multis hebdomadibus poterat evenire.

20 Si quam ergo vocem vel neumam vis ita memoriae commendare, ut ubicumque velis, in quocumque cantu, quem scias vel nescias, tibi mox possit occurrere, quatenus mox illum indubitanter possis enuntiare, debes ipsam vocem vel neumam in capite alicuius notissimae symphoniae notare, et pro unaquaque voce memoriae retinenda huiusmodi symphoniam in promtu habere, quae ab eadem voce incipiat: utpote fit haec symphonia, qua ego docendis pueris imprimis atque etiam in ultimis utor:

с D F DE D D D C D E E EF GE D EC D F G a
21 UT que-ant la-xis RE-so-na-re fi-bris MI-ra ge-sto-rum FA-mu-li

 

G FED D Ga GFE F G D a G a FG a a GF ED C E D
tu-o-rum, SOL-ve pol-lu-ti LA-bi-i re-a-tum, Sanc-te Io-han-nes

22 Vides itaque, ut haec symphonia senis particulis suis a sex diversis incipiat vocibus? 23 Si quis itaque uniuscuiusque particulae caput ita exercitatus noverit, ut confestim quamcumque particulam voluerit, indubitanter incipiat, easdem sex voces ubicumque viderit, secundum suas proprietates facile pronuntiare poterit.

24Audiens quoque aliquam neumam sine descriptione, perpende, quae harum particularum eius fini melius aptetur, ita ut fmalis vox neumae et principalis particulae aequisonae sint.25 Certusque esto, quia in eam vocem neuma fmita est, in qua conveniens sibi particula incipit. 26 Si vero descriptam aliquam symplioniam incognitam cantare ceperis, multum cavendum est, ut proprie unamquamque finias neumam, ut eodem modo finis neumae bene iungatur cum principio eius particulae, quae ab eadem incipit voce, in qua neuma fmita est.27 Ergo ut inauditos cantus, mox ut descriptos videris, competenter enunties, aut indescriptos audiens cito describendos bene possis discernere, optime te iuvabit haec regula.

28 Deinde per singulos sonos brevissimas subposui symphonias, quamm particulas cum diligenter inspexeris, uniuscuiusque vocis omnes depositiones et elevationes per ordinem in principiis ipsarum particularum gaudebis te invenire. 29Si autem hoc attentare potueris, ut unius et alterius symphoniae quaslibet volueris particulas moduleris, omnium neumarum difficiles valde atque multiplices varietates brevissima et facili regula didicisti. 30 Quae omnia cum vix litteris utcumque significemus, facili tantum colloquio denudamus.

31 Sicut in omni scriptura XX et IIII litteras, ita in omni cantu septem tantum habemus voces. 32Nam sicut septem dies in hebdomada, ita septem sunt voces in musica.33 Aliae vero, quae super septem adiunguntur, eaedem sunt, et per omnia similiter canunt in nullo dissimiles, nisi quod altius dupliciter sonant.34 Ideoque septem dicimus graves, septem vero vocamus acutas. 35Septem autem litterae non dupliciter, sed dissimiliter designantur hoc modo:

Г A B C D E F G a # c d e f g aa bb cc dd

36 Qui vero monochordum desiderat facere, et qualitates et quantitates, similitudines et dissimilitudines sonorum tonorumve discernere, paucissimas, quas subiecimus, regulas summopere studeat intelligere.

37 In monochordo autem istis litteris vel mensuris disponuntur.

38 F graecum, hoc est G latinum pone in capite. 39 Et inde incipiens totam lineam, quae sonanti chordae subiacet, per novem partes studiosissime divide, et ubi prima pars fecerit finem iuxta Gamma primam litteram pone A. 40Ab ipsa prima similiter usque ad fmem partire per novem, et ubi prima pars finem fecerit, secundam B. litteram iunge. 41 Post haec ad Г revertens, ab ipsa usque ad finem divide per quatuor partes, et in primae partis finem tertiam C. pone: similiter a prima A. divide per quatuor, et similiter signabis quartam D. 42Eodem modo sicut cum prima inventa est quarta, ita cum secunda invenies E quintam,

et cum tertia F. sextam, et cum quarta G. septimam. 43 Deinde rediens ad primam A. ab ipsa usque ad fmem in medio spatio invenies alteram primam a. et similiter cum secunda invenies alteram secundam b. et cum tertia tertiam c. et sic de reliquis ad eumdem modum per diapason. 44 Et ut de divisione monochordi in paucis multa constringam, omnes toni novem ad fmem passibus currunt. Diatessaron vero semper quatuor passus facit, diapente tres, et diapason duos, quia his tantum quatuor dividimus modis. 45 Deinde nota, quod inter secundam et tertiam vel inter quintam et sextam parvissima spatia fiant, quae semitonia vocantur; inter alias vero voces maiora intervalla fiunt, et dicuntur toni.

A t. B s. C t. D t. E s. F t. G t.

46 Iunguntur ad se invicem voces sex modis, tono, semitonio, ditono, semiditono, diatessaron, diapente.47 De tono autem et semitonio supra diximus. 48 Ditonus autem est, dum inter duas voces duo sunt toni, ut inter tertiam et quintam, et reliquas.

49 Semiditonus autem dicitur, quia minor est ditono, cum inter duas aliquas voces est unus tonus et unum semitonium, D t. E s. F.

50 Diatessaron autem dicitur de quatuor, cum inter aliquam vocem et quartam a se duo sunt toni, et unum semitonium D t. E s. F t. G. 51 Diapente dicitur de quinque, cum inter aliquam vocem et quintam a se tres sunt toni, et unum semitonium. D t. E s. F t. G t. a. 52 Non aliter, quam his sex modis, voces iunctae concordant vel moventur; atque hi dicuntur sex motus vocum, quibus ad se invicem voces concordant vel moventur. 53 Ea vero concordia, quae est inter gravem aliquam litteram et eamdem acutam, sicut a prima in primam, vel a secunda in secundam, diapason dicitur, id est, de omnibus: habet enim omnes voces, et tonos quinque cum duobus semitoniis, hoc est, diatessaron et diapente.54 Haec diapason in tantum concordes facit voces, ut non eas dicamus similes, sed easdem.

55 Omnes autem voces in tantum sunt similes, et faciunt similes sonos et concordes neumas, in quantum similiter elevantur vel deponuntur secundum depositionem tonorum et semitoniorum: utputa prima vox A et quarta D similes et unius modi dicuntur, quia utraque in depositione tonum, in elevatione vero habent tonum et semitonium et duos tonos. 56 Atque haec est prima similitudo in vocibus, hoc est, primus modus.

57 Secundus modus est in secunda B et in quinta E. Habent enim utraque in depositione duos tonos, in elevatione semitonium et duos tonos. 58 Tertius modus est in tertia C et in sexta F ambae enim semitonio et duobus tonis descendunt, duobus vero tonis ascendunt. 59 Sola vero septima G quartum modum facit, quae in depositione unum tonum et

semitonium et duos tonos, in elevatione vero duos habet tonos et semitonium.

60 Et qui plene exercitati sunt in hac arte, possunt unamquamlibet symphoniam secundum hos quatuor variare modos, utputa, si quis unam symphoniam primum in voce prima A et postea eamdem incipiat in voce secunda, dehinc in tertia.61 Et secundum quod ipsae voces diversam habent tonoram et semitonorum positionem, sic variis modis secundum uniuscuiusque proprietatem eam pronuntiet.62 Quod quidem facere valde est utile, et valde facile, hoc modo:

63 DFGGGGGaFED

Tu Patris sempiternus es Filius.

EGaaaaa#GFE

Tu Patris sempiternus es Filius.

Fa#####caGF

Tu Patris sempiternus es Filius.

G#cccccd#aG

Tu Patris sempiternus es Filius.

64 Igitur curiose est intendendum de omni melo, secundum cuiusmodi proprietatem sonet, sive in principio sive in fme, quamvis de solo fme dicere soleamus.

65 Quaedam autem neumae repertae sunt, quarum aptitudine hoc solemus advertere, utpote

D, E, F, G, a, c

66 Primum quaerite regnum Dei

67 Secundum autem simile est huic.

68 Cum enim fmito aliquo cantu hanc neumam eius in fme bene videris convenire, statim cognosces, quia cantus ille fmitus sit in primo modo, et primo vel quarto sono; quia in his duobus sonis primus est modus.

69 Sola autem hac neuma solemus primum tonum discemere, quamvis cum alia qualicumque symphonia, quae in eodem sono incipit, haec possit similiter, et aliquando melius fieri.70 Cuius enim modi symphoniis quaelibet symphonia aptatur, eius modi esse cognoscitur; sicque intelligis, an bene aliquam neumam pronunties, cum eam eiusmodi symphoniis, in quo modo notata fuerit, competenter aptari conspexeris.71 Nota autem, quomodo modos dicimus eos, qui in formulis tonorum non proprie sed abusive nominantur toni, cum modi vel tropi proprie dicantur.

72 Illud quoque debes agnoscere, quomodo in omnibus modis, cum grave fuerit melum, gravibus aptatur modulis vel melis. 73 Cum vero alta fuerint mela, altis melius conveniunt melis vel modulis.74 Ideoque habes in formulis modorum duas formulas in unoquoque modo. 75 Prima

namque et secunda formula primi est modi: tertia et quarta secundi: quinta et sexta tertii: septima et octava quarti.

76 Ideo enim octo toni dicuntur, quia octo habent formulas. 77 Prima autem et tertia, quinta et septima formula quatuor modorum altos continent cantus; secunda vero et quarta, et sexta, et octava eorumdem modorum gravia vel minus alta continent cantica.78 Unde Graeci multo melius pro primo et secundo tono dicunt authentum protum et plagis proti; pro tertio et quarto authentum deuterum et plagis deuteri; pro quinto et sexto authentum tritum et plagis triti; pro septimo et octavo authentum tetrardum et plagis tetrardi. Quod enim illi dicunt protum, deuterum, tritum, tetrardum, nos dicimus primum, secundum, tertium, quartum. Et quod illi dicunt authentum, nos maiorem et altum vel acutum nominamus. Plagin vero latine subiugalem vel minorem vel gravem possumus appellare.

79 Has itaque modorum octo formulas praecipue debet scire, quisquis canendi peritiam vult habere, ut qualiter in singulis modorum cantibus quaelibet neuma vel vox resonet, possit advertere.80 Praeterea quamvis primam et secundam et tertiam vocem cum quarta, quinta et sexta concordare dixerim, in eo tamen differunt, neque omnes neumas similiter faciunt, quomodo a-#-c habent post se in depositione tres tonos, ante se in elevatione duos tonos: 81 at vero D-E-F unumtantum in depositione habent, tres vero tonos in elevatione. 82 Ideoque multi cantus eiusdem sunt modi, sed non eiusdem soni. 83 Quidam autem minus plene pervidentes istam differentiam, adiungunt unam vocem in acutis inter primam et secundam, ut sint duae secundae, et veniant duo toni et unum semitonium post D-E-F sicut post a-#-c in elevatione; 84 et rursus d-e-f acutae possunt deponi duobus tonis, sicut a. b. c. quatenus nulla sit differentia inter D-E-F et a-#-c cum id, quod cantatur in a-#-c et in D-E-F possitcantari.

85 Ut autem singulis vocibus sua proprietas permaneat, melius est, ut cantuum inspiciatur natura; et cum cantus hos tres tonos videatur admittere, fiat hoc in F-G-a-#. 86 Cum vero post duos tonos non nisi semitonium sumit, fiat hoc in c-d-e-f praesertim cum pro huius vocis additamento maxima confusio nascatur simplicibus.87 Nam si duae sunt secundae post primam, cum ad alteram semitonio, ad alteram vero tono prima ipsa iungatur, facile est videre, quod ipsa pritna, ac per hoc et aliae contiguae voces duos habeant tonos; 88 utpote prima, si eam semitonium sequitur, de proto transit in deuterum; si autem duorum vel plurimorum modorum unam vocem esse liceat, videbitur haec ars nullo fine concludi, nullis certis terminis coarctari.89 Quod quam sit absurdum, nullus ignorat, cum semper sapientia confusa quaeque et infinita sponte repudiet. 90 Quodsi

quis dicat, hanc vocem ideo esse addendam, ut gravis F sexta usque ad superquartam supra lineam ad a per diapente possit ascendere, aut eadem sexta ad subquintam descendere, illud quoque debebit recipere, ut inter sextam F et septimam G alia vox addatur, ut naturalis secunda gravis B elevetur ad quintam, et eadem acuta deponatur ad quartam.91 Quod quia a nemine est factum, hoc quoque a nemine est faciendum.

92 Igitur, sicut ex ipsa monstratur natura, et per Beatum Gregorium divina protestatur auctoritas, septem sunt voces, sicut et septem dies;

93 unde et prudentissimus poetarum septem cecinit discrimina vocum;

94 quam sententiam et ipsi philosophi pari concordia firmaverunt.95 Interea curandum est, ut sciatur de qualibet neuma, in quantis et qualibus sonis esse possit, vel non possit.

96 Potest enim fieri in tertio, et in sexto, et in septimo sono, quia hi tres soni duobus pariter tonis ascendunt, et ipsa symphonia duobus tantum fit modis.

97 Praeterea septima vox cum tertia in elevatione concordat; utraque enim duobus tonis et semitonio, et item duobus tonis elevantur.98 Eadem quoque septima cum quarta concordat uno tono in elevatione, et in depositione tono et semitonio, et duobus tonis in utroque cantatur similiter.

99 Prima quoque cum quinta omnes depositivas neumas communiter facit; deponitur enim duobus tonis et semitonio. 100 Itaque hae voces similes faciunt neumas, prima cum quarta; secunda cum quinta; tertia cum sexta; septima cum prima vel cum quarta*. l01 Nulla autem vox ultra quatuor elevationes vel depositiones habet, quia non potest gravari vel acui, nisi ad secundam vel tertiam, vel quartam vel quintam secundum sex species, quas supra dixi, id est, tono, semitonio, ditono, semiditono, diatessaron et diapente. 102 Nam cum vox aliqua ad secundam movetur, aut fit tono, aut semitonio; cum vero ad tertiam, ditono vel semiditono.

103 Ad quartam vel quintam non fit nisi per diatessaron et diapente.

104 Intellige praeterea, quod in authentis ad octavas cantus a sua finali voce ascendit; descendit autem nonnisi uno tono sub fmali, excepto trito, qui a suo fme non deponitur, quia non habet sub se tonum, sed semitonium. 105 In plagis autem a finali voce ad quintam descendimus et ascendimus, nisi sit prolixior cantus, qui plagalem depositionem et authenticam elevationem habeat, quod tamen rarissime fit.

106 Principia quoque cantuum in omnibus illis vocibus esse possunt, quae secundum praedictas sex consonantias cum fmale voce conveniunt. 107 Siqua aliter inveneris, ex ipsa raritate cognosces, quod sint auctoritate praesumta; non autem sunt regulae firmitate distincta.

* В изд. Герберта в тексте явная ошибка — сит tertia.

108 Illud autem quis non intelligat, quod de vocibus quasi syllabae et partes et distinctiones vel versus fiunt? 109 Quae omnia inter se invicem mira suavitate concordant, tantum saepe concordiores, quantum similiores.

110 Haec pauca quasi in prologum antiphonarii de modorum et neumarum formula rhythmice et prosaice dicta musicae artis ostium breviter, forsitan et sufficienter aperiunt. 111 Qui autem curiosus fuerit, libellum nostrum, cui nomen Micrologus est, quaerat; 112 librum quoque Enchiridion, quem reverentissimus Oddo Abbas luculentissime composuit, perlegat, cuius exemplum in solis figuris sonorum dimisi, quia parvulis condescendi, Boetium in hoc non sequens, cuius liber non cantoribus, sed solis philosophis utilis est.

113 Explicit epistola.

Edidit Martinus Gerbert (GS II)






© 2023 :: MyLektsii.ru :: Мои Лекции
Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав.
Копирование текстов разрешено только с указанием индексируемой ссылки на источник.