Студопедия

Главная страница Случайная страница

Разделы сайта

АвтомобилиАстрономияБиологияГеографияДом и садДругие языкиДругоеИнформатикаИсторияКультураЛитератураЛогикаМатематикаМедицинаМеталлургияМеханикаОбразованиеОхрана трудаПедагогикаПолитикаПравоПсихологияРелигияРиторикаСоциологияСпортСтроительствоТехнологияТуризмФизикаФилософияФинансыХимияЧерчениеЭкологияЭкономикаЭлектроника






Caput II. Musica quid sit. Modulari quid sit






2. <...>

Magister. lDefini ergo musicam.

Discipulus. 2 Non audeo.

M. 3 Potes saltem defmitionem meam probare?

D. 4 Experibor, si dixeris.

M. 5 Musica est scientia bene modulandi. An tibi non videtur?

D. 6 Videretur fortasse, si mihi liqueret quid sit ipsa modulatio.

M. 7 Numquidnam hoc verbum quod modulari dicitur, aut nunquam audisti, aut uspiam nisi in eo quod ad cantandum saltandumve pertineret?

D. 8 Ita est quidem: sed quia video modulari a modo esse dictum, cum in omnibus bene factis modus servandus sit, et multa etiam in canendo ac saltando quamvis delectent, vilissima sint; 9 volo plenissime accipere quid prorsus sit ipsa modulatio, quo uno pene verbo tantae disciplinae deftnitio continetur. 10 Non enim tale aliquid hic discendum est, quale quilibet cantores histrionesque noverunt.

M. 11 Illud superius, quod in omnibus etiam praeter musicam factis modus servandus est, et tamen in musica modulatio dicitur, non te moveat; 12 nisi forte ignoras dictionem oratoris proprie nominari.

D. 13 Non ignoro: sed quorsum istuc?

M 14 Quia et puer tuus quamlibet impolitissimus et rusticissimus, cum vel uno verbo interroganti tibi respondet, fateris eum aliquid dicere?

D. 15 Fateor.

M. 16 Ergo et ille orator est?

D. 17Non.

M. 18 Non igitur dictione usus est cum aliquid dixerit, quamvis dictionem a dicendo dictam esse fateamur.

D. 19 Concedo: sed et hoc quo pertineat requiro.

M. 20 Ad id scilicet ut intelligas modulationem posse ad solam musicam pertinere, quamvis modus unde flexoim verbum est, possit etiam in aliis rebus esse: 21 quemadmodum dictio proprie tribuitur oratoribus, quamvis dicat aliquid omnis qui loquitur, et a dicendo dictio nominata sit.

D. 22Jam intelligo.

3. M. lIllud ergo quod abs te postea dictum est multa esse in canendo et saltando vilia, in quibus si modulationis nomen accipimus, pene divina ista disciplina vilescit; cautissime omnino abs te animadversum est. 2 Itaque discutiamus primum quid sit modulari, deinde quid sit bene modulari: non enim frustra est defmitioni additum. 3 Postremo etiam quod ibi scientia posita est, non est contemnendum: nam his tribus, nisi fallor, defmitio illa perfecta est.

D. * Ita fiat.

M. 5 Igitur quoniam fatemur modulationem a modo esse nominatam; numquidnam tibi videtur metuendum ne aut excedatur modus, aut non impleatur nisi in rebus quae motu aliquo fiunt? 6aut si nihil moveatur, possumus formidare ne praeter modum aliquid fiat?

D. 7 Nullo pacto.

M. 8 Ergo modulatio non incongrue dicitur movendi quaedam peritia, vel certe qua fit ut bene aliquid moveatur.9 Non enim possumus dicere bene moveri aliquid, si modum non servat.

D. 10 Non possumus quidem: sed necesse erit rursus istam modulationem in omnibus bene factis intelligere. 11 Nihil quippe nisi bene movendo, bene fieri video.

M. 12 Quid si forte ista omnia per musicam fiant, quamvis modulationis nomen in cujuscemodi organis magis tritum sit, nec immerito? 13 Nam credo videri tibi aliud esse tornatum. aliquid ligneum, vel argenteum, vel cujusce materiae; aliud autem ipsum motum artificis, cum illa tornantur.

D. 14 Assentior multum differre.

M. 15 Numquidnam ergo ipse motus propter se appetitur, et non propter id quod vult esse tornatum?

D. 16 Manifestum est.

M. 17 Quid? si membra non ob aliud moveret, nisi ut pulchre ac decore moverentur, eum facere aliud nisi saltare diceremus?

D. 18 Ita videtur.

M. 19 Quando ergo censes aliquarn rem praestare et quasi dominari? 20 cum propter seipsam, an cum propter aliud appetitur?

D. 21 Quis negat cum propter seipsam?

M. 22Repete nunc illud superius quod de modulatione diximus: nam ita eam posueramus, quasi quamdam movendi esse peritiam, et vide ubi magis habere sedem debeat hoc nomen: in eo motu qui velut liber est,.id est propter se ipse appetitur, et per se ipse delectat; 23 an in eo qui servit quodamtnodo: nam quasi serviunt omnia quae non sibi sunt, sed ad aliquid aliud referuntur.

D. 24 In eo scilicet qui propter se appetitur.

M. 25 Ergo scientiam modulandi jam probabile est esse scientiam bene movendi; ita ut motus per se ipse appetatur, atque ob hoc per se ipse delectet.

D. 26 Probabile sane.






© 2023 :: MyLektsii.ru :: Мои Лекции
Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав.
Копирование текстов разрешено только с указанием индексируемой ссылки на источник.