Студопедия

Главная страница Случайная страница

Разделы сайта

АвтомобилиАстрономияБиологияГеографияДом и садДругие языкиДругоеИнформатикаИсторияКультураЛитератураЛогикаМатематикаМедицинаМеталлургияМеханикаОбразованиеОхрана трудаПедагогикаПолитикаПравоПсихологияРелигияРиторикаСоциологияСпортСтроительствоТехнологияТуризмФизикаФилософияФинансыХимияЧерчениеЭкологияЭкономикаЭлектроника






De pugna Marathonia






 

In magno pericŭ lo olim res publica Atheniensium fuit (была). Nam Persae cum magno exercitu in Atticam invaserunt. Exercitus Atheniensium parvus erat, duces autem rei militaris periti erant. Inter duces Miltiades prudentiā insignis fuit. Apud Marathonem planities erat ibique Athenienses contra copias Persarum pugnaverunt. Spes auxilii Lacedaemoniorum vana fuerat, Plataeensium autem fides laudabilis erat. Initio diei in media acie Persae, in cornibus autem acie Graeci victores fuerunt; meridie victoria Graecō rum certa fuit. Prudentia Miltiadis et fortitū do milĭ tum rem publicam Atheniensium a pernicie servaverunt.

De domo Romā na

Domus romā na alĭ ter aedificabatur atque nostra. UtĬ que ei non erant fenestrae, nisi perpaucae et exiguae. In media parte domus erat atrium, quod foramĭ ne tecti illustrabatur. In solo atrii cisterna erat, quae aquam imbrium, per forā men de tecto manantem colligebat. In atrio olim focus erat, quo familia conveniebat et ubi parva simulacra penatium erant. Praeterea pater familias in atro mane amī cos et clients salutabat. Atrium circumdabatur cubicŭ lis aliisque cellis parvis et angustis. Alia pars praecipua domus tablī num erat, ubi familia cenabat et unde adĭ tus in hortum patebat. Postea domus nobelium Romanō rum erant amplae et magnifĭ cae. Velut de domo Caesă ris unus ex poē tis Romanō rum scribit: “Una domus urbs est”.

 

De exercĭ tu Romano

 

Exercĭ tus Romanus de equitatu et peditatu, id est de manĭ bus equestrĭ bus et pedestrĭ bus constabat. Equitatus in alas et turmas, peditatus in legiones, cohortes, manipŭ los et centurias dividebantur. Exercĭ tus Romanus pro patria pugnabat, et victoriae exercituum gloriam magnam patriae parabant. Exercitui suo senatus populusque Romanus gratias agebant, nam oppĭ da, vicos, agros, templa deorum et domos civium defendebat.

Poē tae saepe laudant exercĭ tus, qui patriam defendunt, et de exercituum victoriis carmĭ na componunt. Cum exercĭ tus Romanus domum cum victoria venit, honores magnos et triumphos magnifĭ cos imperatores militesque accipiunt. Cornua et tubae, quae exercĭ tum olim ad pugnam vocabant, nunc gloriam et laetitiam proclamant.

 

De re publĭ ca

 

Res publĭ ca res popŭ li est. Variae sunt formae et status rerum publicarum. Gloriam rei publĭ cae exercĭ tus defendit. Viri boni rem publĭ cam suam amant, in rebus secundis et in rebus adversis rei publĭ cae auxilio sunt. Gives saepe de rebus publicis atque de rei publĭ cae commŏ dis dispŭ tant. Vir bonus nullum pericŭ lum pro re publĭ ca, nullum in commŏ dum pro patria vitat. Fidem virorum Romanoruni poē tae saepe laudaverunt. Diebus festis popŭ lus Romanus deis sacrificabat et pro re publĭ ca deos orabat.

 

De diē bus

Motus terrae est causa diē i et noctis. Longitū do diē rum et noctium plerumque diversa est. In nonnullis pertibus Asiae et Afrĭ cae diē rum et noctium longitū do aequa est. In regionibus nostris aetā te dies longi sunt, noctes breves; hiĕ me dies breves, noctes longae sunt. Meridiē i tempus in omnibus terrae partibus diversum est. Dierum erant nomĭ na: Solis dies, Lunae dies, Martis dies, Venĕ ris dies, Saturni dies. Apud Romā nos significabantur dies fasti et dies nefasti atque dies festi ac profesti.

 

 






© 2023 :: MyLektsii.ru :: Мои Лекции
Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав.
Копирование текстов разрешено только с указанием индексируемой ссылки на источник.