Студопедия

Главная страница Случайная страница

Разделы сайта

АвтомобилиАстрономияБиологияГеографияДом и садДругие языкиДругоеИнформатикаИсторияКультураЛитератураЛогикаМатематикаМедицинаМеталлургияМеханикаОбразованиеОхрана трудаПедагогикаПолитикаПравоПсихологияРелигияРиторикаСоциологияСпортСтроительствоТехнологияТуризмФизикаФилософияФинансыХимияЧерчениеЭкологияЭкономикаЭлектроника






De obligationibus






1.

Obligations aut ex contractu nascuntur aut ex maleficio aut proprio quodam iure ex variis causarum figuris. Obligations ex contractu aut re contrahuntur aut verbis aut consensu.

Re contrahî tur obligatio mutui datione. Mutui autem datio consistit in his rebus, quae pondê re, numê ro mensurave constant, velû ti vino, oleo, frumento, pecunia numerata, quas res in hoc damus, ut fiant accipientis, postea alias recepturi eiusdem genê ris et qualitatis. Is quoque, cui rem alî quam commodamus, re nobis obligatur, sed is de ea ipsa re, quam acceperit, restituenda tenetur.

Is quoque, apud quem rem alî quam deponî mus, re nobis tenetur; qui et ipse de ea re, quam acceperit, restituenda tenetur,


Verbis obligatio contrahî tur ex interrogatione et responsu, cum quid dari fierive nobis stipulemur. Sed aut proprio nomî ne quisque obligatur aut alieno. Qui autem alieno nomî ne obligatur, fideiussor vocatur. Et plerumque ab eo, quem proprio nomî ne obligamus, alios accipî mus, qui eadem obligation teneantur, dum curamus, ut quod in obligationem deduxî mus tutius nobis debeatur.

Consensu fiunt obligations in emptionî bus, venditionî bus, locationî bus conductionî bus, societatî bus mandatis. Ideo autem istis modis consensu dicî mus obligationem contrâ hi, quia neque verborum neque scripturae illa proprietas desideratur, sed suffî cit eos, qui negotia gerunt, consentire. Unde inter absentes quoque talia negotia con-trahuntur, velû ti per epistû lam vel per nuntium. Item in his con­tractus alter altê ri obligatur de eo, quod altê rum altê ri ex bono et aequo praestare oportet.

(Gai.)

Obligationum substantia non in eo consistit, ut alî quod corpus nostrum aut servitutem nostram faciat, sed ut alium nobis obstringat ad dandum alî quid vel faciendum vel praestandum.

Non satis autem est dantis esse nummos et fiê ri accipientis, ut obligatio nascatur, sed etiam hoc anî mo dari et accî pi, ut obligatio constitutur. Itâ que si quis, pecuniam suam donandi causa dederit mihi, quamquam et donantis fuê rit et mea fiat, tamen non obligabor ei, quia non hoc inter nos actum est. Verborum quoque obligatio constat, si inter contrahentes id agatur; nec enim si per iocum puta vel demonstrandi intellects causa ego tibi dixê ro: «spondes?», et tu responderis: «spondeo», nascetur obligatio.

(Paul.)

Ex maleficio nascuntur obligationes, veluti ex furto, ex damno, ex rapina, ex iniuria. Quae omnia unius genê ris sunt. Nam hae re tantum consistunt, id est ipso maleficio, cum alioquin ex contractu obligationes non tantum re consistant, sed etiam verbis et consensu.

(Gai.)

Non figura litterarum, sed oratione, quam exprî munt litterae, obligamur, quatnus placuit non minus valere, quod scriptura, quam quod vocî bus lingua figuratis significaretur.

(Paul.)

Etiam nudus consensus suffî cit obligationi, quamvis verbis hoc exprî mi possit. Sed et nutu solo pleraque consistunt.

(Modestinus)

2.

Obligamur aut re aut verbis aut simul utroque aut consensu aut lege aut iure honorario aut necessitate aut ex peccato.


Re obligamur, cum res ipsa intercedit. Verbis, cum praecedit interrogatio et sequî tur congruens responsio. Re et verbis parî ter obligamur, cum et res interrogationi intercedit, conscientes in alî quam rem. Ex consensu obligari necessario ex voluntate nostra videmur. Lege obligamur, cum obtemperantes legî bus alî quid secundum praeceptum legis aut contra facî mus. Iure honorario obligamur ex his, quae edicto perpetuo vel magistratu fiê ri praecipiuntur vel fiê ri prohibentur. Necessitate obligantur, quibus non licet aliud facê re, quam quod praeceptum est; quod evenit in necessario herede. Ex peccato obligamur, cum in facto quaestionis summa consistit.

(Modestinus)






© 2023 :: MyLektsii.ru :: Мои Лекции
Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав.
Копирование текстов разрешено только с указанием индексируемой ссылки на источник.