Студопедия

Главная страница Случайная страница

Разделы сайта

АвтомобилиАстрономияБиологияГеографияДом и садДругие языкиДругоеИнформатикаИсторияКультураЛитератураЛогикаМатематикаМедицинаМеталлургияМеханикаОбразованиеОхрана трудаПедагогикаПолитикаПравоПсихологияРелигияРиторикаСоциологияСпортСтроительствоТехнологияТуризмФизикаФилософияФинансыХимияЧерчениеЭкологияЭкономикаЭлектроника






De furtis






Furtum a furvo, id est nigro, dictum Labeo ait, quod clam et obscuro fiat et plerumque nocte; vel a fraude, ut Sabinus ait; vel a ferendo et auferendo […] Sola cogitatio furti faciendi non facit furem. Sic is, qui deposî tum abnegat, non statim etiam furti tenetur, sed ita, si id intercipiendi causa occultavê rit. Furtum est contrectatio rei fraudulosa lucri faciendi gratia vel ipsius rei vel etiam usus eius possessionisve. Quod lege naturali prohibî tum est admittê re.

(Paul.)


Furtorum genê ra duo sunt, manifestum et nec manifestum.

Fur est manifestus, qui deprehendî tur cum furto.Et parvi refert a quo deprehendatur, utrum ab eo, cuius res fuit an ab alio. Sed utrum ita demum fur sit manifestum, si in faciendo furto deprehendatur, an vero et si alicui fuê rit deprehensus?

Et magis est, ut et Iulianus scripsit, et si non ibi deprehendatur, ubi furtum fecit, adtâ men esse furem manifestum, si cum re furtiva fuê rit adprehensus, priusquam eo loci rem pertulê rit, quo destinavê rat.

Sive igî tur in publî co sive in privato deprehendatur, antê quam ad locum destinatum rem perferret, in ea causa est, ut fur manifestum sit, si cum re furtiva deprehendatur; et ita Cassius scripsit. Sed si pertulit quo destinavit, tametsi deprehendatur cum re furtiva, non est manifestus fur.

Si quis in servitute furtum fecê rit et manumissus deprehendatur, an fur manifestus sit videamus. Et ait Pomponius non posse eum manifestum conveniri, quia origo furti, in servitute facti, non fuit manifesti.

Ibidem Pomponius eleganter scripsit deprehensione fiê ri manifestum furem. Cetê rum si, cum tibi furtum facê rem de domo tua, abscondisti te, ne te occidam, etiamsi vidisti furtum fiê ri, attâ men non est manifestum.

Sed Celsus deprehensioni hoc etiam adicit, si, cum vidisses eum subripientem et ad comprehendendum eum accurrisses, abiecto furto effugit, furem manifestum esse. Parvique referre putat, domî nus an vicinus an quilî bet transiens adprehendat.

(Ulp.)

Nec manifestum furtum quid est, appâ ret: nam quod manifestum non est, hoc scilî cet nec manifestum est.

(Gai.)

In actione furti suffî cit rem demonstrari, ut possit intellê gi. De pondê re autem vasorum non est necesse loqui. Suffî cit igî tur ita dici: «lancem» vel «discum» vel «patê ram». Sed adscribenda etiam materia est, utrum argentea an aurea an alia quae sit.

Quod si quis argentum infectum petat, et massam argenteam dicê re et pondus debebit ponê re. Signati argenti numê rum debebit complecti, velû ti aureos tot pluresve furto ei abesse.

De veste quaerî tur, an color eius dicendus sit. Et verum est colorem eius dici oportere, ut, quemadmô dum in vasis dicî tur «patê ra aurea», ita et in veste color dicatur.


Qui ea mente alienum quid contrectavit, ut lucri facê ret, tametsi mutato consilio id domî no postea reddî dit, fur est: nemo enim tali peccato paenitentia sua nocens esse desî nit.

(Ulp.)






© 2023 :: MyLektsii.ru :: Мои Лекции
Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав.
Копирование текстов разрешено только с указанием индексируемой ссылки на источник.