Студопедия

Главная страница Случайная страница

Разделы сайта

АвтомобилиАстрономияБиологияГеографияДом и садДругие языкиДругоеИнформатикаИсторияКультураЛитератураЛогикаМатематикаМедицинаМеталлургияМеханикаОбразованиеОхрана трудаПедагогикаПолитикаПравоПсихологияРелигияРиторикаСоциологияСпортСтроительствоТехнологияТуризмФизикаФилософияФинансыХимияЧерчениеЭкологияЭкономикаЭлектроника






De iniuriis






Iniuria ex eo dicta est, quod non iure fiant: omne enim, quod non iure fit, iniuria fiê ri dicî tur. Hoc generalî ter. Specialî ter autem iniuria dicî tur contumelia.


Interdum iniuriae appellatione damnum, culpa datum, significatur, ut in lege Aquilia dic& e solemus; interdum iniquitatem iniuriam dicî mus, nam cum quis inique vel iniuste sententiam dixit, iniuriam, ex eo dictam, quod iure et iustitia caret, quasi non inuriam, contu-meliam autem a condemnendo.

Iniuriam autem fiê ri Labeo ait aut re aut verbis: re, quotiens manus inferuntur; verbis autem, quotiens non manus inferuntur, [sed] convicium fit. Omnemque iniuriam aut in corpus inferri aut in dignitatem aut ad infamiam pertinere: in corpus fit, cum quis pulsatur; ad dignitatem, cum comes matronae abducî tur; ad infamiam, cum pudicitia adtemptatur.

Item aut per semet ipsum alicui fit iniuria aut per alias personas. Per semet, cum directo ipsi cui patri familias vel matri familias fit iniuria. Per alias, cum per consequents fit, cum fit liberias meis vel servis meis vel uxori nuruive. Spectat enim ad nos iniuria, quae in his fit, qui vel potestati nostrae vel affectui subiecti sunt.

(Ulp.)

Si viro iniuria facta sit, uxor non agit, quia defendi uxores a viris, non viros ab uxorî bus aequum est.

(Paul.)

Illud relatum peraeque est eos, qui iniuriam pati possunt, et facê re posse. Sane sunt quidam, qui facê re non possunt, ut puta furiosus et inpubes, qui doli capax non est. Namque hi pati iniuriam solent, non facê re. Cum enim iniuria ex affectu facientis consistat, consequens erit dicê re hos, sive pulsent sive convicium dicant, iniuriam fecisse non videri.

Itâ que pati quis iniuriam, etiamsi non sentiat, potest, facê re [autem] nemo [potest], nisi qui scit se iniuriam facê re, etiamsi nesciat, cui faciat. Quare si quis per iocum percutiat aut dum certat, iniuriarum non tenetur.

Si quis homî nem libê rum cecidê rit, dum putat servum suum, in ea causa est, ne iniuriarum teneatur.

Non solum is iniuriarum tenetur, qui fecit iniuriam, hoc est qui percussit, verum ille quoque continetur, qui dolo fecit vel qui curavit, ut cui malo malo pugno percuteretur. Iniuriarum actio ex bono et aequo est et dissimulation aboletur. Si quis enim iniuriam dereliquerit, hoc est statim passus ad anî mum suum non revocaverit, postea ex paenitentia remissam iniuriam non poterit recolê re.

Convicium iniuriam esse Labeo ait. Convicium autem dicî tur vel a concitatione vel a conventu, hoc est a collatione vocum. Cum enim in unum complures voces conferuntur, convicium appellatur, quasi convocium.


Convicium non tantum praesenti, verum absenti quoque fiê ri posse Labeo scribit. Proinde si quis ad domum tuam venê rit te absente, convicium factum esse dicî tur. Idem et si ad stationem vel tabernam ventum sit, probari oportere. Fecisse convicium non tantum is videtur, qui vociferatus est, verum is quoque, qui concitavit ad vociferationem alios vel qui summisit, ut vociferentur. Si quis virgî nes appellasset, si tamen ancillari veste vestitas, minus peccare videtur; multo minus, si meretricia veste femî nae, non matrae familiarum vestitae fuissent. Si igî tur non matronali habî tu femî na fuê rit et quis eam appellavit vel ei comî tem abduxit, iniuriarum tenetur. Comî tem accipê re debemus eum, qui comitetur et sequatur et (ut Labeo ait) sive libê rum sive servum sive mascû lum sive femî nam. Et ita comî tem Labeo definit, «qui frequentandi causa ut sequeretur destinatus in publî co privatove abductus fuê rit». Inter comî tes utî que paedagô gi erunt.

Abduxisse videtur, ut Labeo ait, non qui abducê re comî tem coepit, sed qui perfecit, ut comes cum ea non esset. Abduxisse autem non tantum is videtur, qui persuasit comî ti, ut eam deserê ret. Tenetur hoc edicto non tantum qui comî tem abduxit, verum etia si quis eorum quem appellavisset adsectatusve est.

Appellare est blanda oratione alterius pudicitiam adtemptare; hoc enim non est convicium, sed adversus bonos mores adtemptare.

Qui turpî bus verbis utitur, non temptat pudicitiam, sed iniuriarum tenetur. Aliud est appellare, aliud adsectari: appellat enim, qui sermone pudicitiam adtemptat, adsectatur, qui tacî tus frequenter sequî tur. Adsidua enim frequentia quasi praebet nonnullam infamiam.

(Ulp.)

Si servus servo fec& it iniuriam, perinde agendum [est], quasi si domî no fecisset.

(Paul.)






© 2023 :: MyLektsii.ru :: Мои Лекции
Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав.
Копирование текстов разрешено только с указанием индексируемой ссылки на источник.