Студопедия

Главная страница Случайная страница

КАТЕГОРИИ:

АвтомобилиАстрономияБиологияГеографияДом и садДругие языкиДругоеИнформатикаИсторияКультураЛитератураЛогикаМатематикаМедицинаМеталлургияМеханикаОбразованиеОхрана трудаПедагогикаПолитикаПравоПсихологияРелигияРиторикаСоциологияСпортСтроительствоТехнологияТуризмФизикаФилософияФинансыХимияЧерчениеЭкологияЭкономикаЭлектроника






Летоисчисление.




 

За всю историю у древних римлян было несколько летоисчислений. Основное и наиболее известное берёт своё начало от возникновения Рима, что отражено в сокращении a.U.c. (ab Urbe condita – от основания Города), которое часто сопровождает латинские даты. Согласно этой системе Рим был основан в 753 году до н.э. Однако сами римляне обычно датировали события именами консулов и императоров, в правление которых те происходили.

Но в настоящее время, как правило, используется летоисчисление от Рождества Христова (Р.Х.), принятое в Риме в 525 году. Для указания даты по этому счислению, обычно используются следующие сокращения:

a.Chr.n. (ante Christum natum) – до Рождества Христова.

p.Ch.n. (post Christum natum) – после Рождества Христова.

или a.D. (anno Domini) – в год (эру) Господа.

То есть дату по-латыни можно обозначить двумя способами. Например выражение “в 1421 году” мы можем записать так:

anno MCDXXI p.Chr.n. – в год 1421 после Р.Х.

или a.D. MCDXXI – в год 1421 эры Господа.

Что же касается самих цифр, то в современном латинском языке равноправно используются и римские и арабские цифры без существенного различия.

 

 

Итак. Теперь, когда мы имеем все необходимые сведения, можно непосредственно перейти к датировке письма. На первом месте, при полной записи даты, обычно стоит глагол “dare”, например: “Dabam” – (я) Давал (Писал), “Datum” (“Data”) – Дано (Дана, имеется ввиду epistula – письмо) и т.п., затем следует день (обозначается порядковым числительным), месяц и год, например:

 

Datum Romae die 6o Iunii a.D. 1999o.

Дано в Риме в 6-й день июня в год 1999 эры Господа.

Data Aponi die 27o mens. Aug. anno 1998o.

Дано (письмо) в Апоне в 27-й день месяца августа в год 1998-й.

 

Такая запись обычно используется в конце письма и ставится после или перед подписью. Но если дата ставится вначале письма, то она может быть предельно сокращена, например:

 

Kal. Iul. a. MIM (Kalendis Iuliis anno MIM)

В июльские календы в год 1999.

Alexandriae, d. Iun. XXV a. 2000.

В Александрии, в день июня 25, в год 2000 (или 2000-го года).

 

 

EPISTVLAE ( ПИСЬМА )

Ниже даны образцы писем, которые можно использовать целиком или взять из них только необходимые фразы.

Для того чтобы начать переписку, нужно сначала познакомиться (или представиться). Первое письмо может выглядеть примерно так:

 

Sodalibus in Latinitate observandissimis s. p. d.

 

Ego Francus Bubenheim vocor et de origine Germanus sum, ex nonnullis annis Hashemitorum in Regno Transiordanico vivens, ubi officium linguae Theodiscae praeceptoris ad «Al al-Bayt» studiorum Universitatem gero. Expeditissime Arabice loquor, etiam nonnulla verba Hebraica intellego, at linguam Graecam discere recens demum coepi. Sed lingua Latina - et aeque Graeca - apud Arabes prope plane ignota est, quam­quam ista terra, i.e. «Decapolis», olim pars imperii Romani fuit, et ante museum Universitatis nonnulli lapides miliarii Romani positi sunt.



Ante ferme triginta annos in Germania in lyceo linguam Latinam didici, tamquam linguam «mortuam»; ex commentariis Belli Gallici Gaii Iulii Caesaris legebamus, at numquam Latina colloquia facere sentenliasque confingere exercebamur sicut pronuntiatum correctum neglebamus. Postea aliis in negotiis studiisque detinebar, interdum conans nonnullos textus antiquos legere, sed nesciens Neo-Latinitatem tam facilem et suavem esse.

Nonnullis mensibus ante primum Vocis Latinae exemplar accepi, et ex ilio tempore cogitatio Latinitatis vivae me excitat. Nam adhuc nesciebam tot homines Neo-Latinitatem colere et miror tot locos Latinitatis in interreti inveniri. Nunc cupio Latine per litteras colloqui, quia hic, in ista terra, neminem novi, qui Latine loqui mihi possit. Itaque mihi opus est, ad aliquem litteras mittere et ab aliquo accipere, qua in re spero fore, ut aliquis ex eis, qui hanc epistulam meam legant, ad me litteras mittat et mea menda mihi indicet; hoc est enim primum, quod tantum Latine scribo.

L. Annaeus Seneca est philosophus, quo quidem maxime utor, et mihi curae sunt linguae discendae, res gestae Imperii Romani et comparatio religionum; sane in religionis Islamicae scientiam incumbebam.



Haec est inscriptio mea cursualis:

Abdullah Franc Bubenheim, e/o Dr. Hasan Amarai, P.O. Box 130338, Al al-Bayt University, Mafraq, Jordan.

Addenda est inscriptio electronica:

AFB 1999@ hotmail.com.

 

Dabam Philadelphiae, 24.02.2000.

 

Bene valete! Curate omnes, ut quam rectissime valeatis!

 

 

Поздравительные письма можно оформить древними фразами или же писать простым языком без всяких изощрений, например:

 

 

Andreas Fritsch, universitarius professor Berolinensis:

 

In natalem tuum (incredibile dictu:) lxxv Tibi, Pater optime, hisce litterulis iam nunc optima quaeque exopto.

Quantopere gaudeo, quod Te paucis diebus coram videbo et vota mea Tibi praesenti offerre potero! Impraesentiarum autem Deum oro, ut Te tueatur diebus innumeris (id quod Tu ipse aliis precari soles) et tribuat Tibi, quae optat cor Tuum, et impleat omne consilium Tuum.

Optime vale!

Totus Tuus andreas fritsch

D. a. d. V Kal. lui. A. D. MIM Berolino, ex urbe principe Germaniae.

 

 

Alexandriae, die Iunii XXV (a. 1999)

 

Doctissime Pater Eichcnseer,

Tibi septuaginta quinque annos nato, sincere gratulor. Vivere, quaeso quam diutissime pergas non tantum Tibi ipsi, quantum nobis omnibus, qui Latinitati vivae favemus ac studemus.

Ioannus

 

 

Monasterii Vestfalorum, die 29° m. Iunii anni 1999i.

 

Alfonsus P. Caelesti salutem dicit plurimam.

Gratulor Tibi, venerabilis praeceptor Europae in Latinitate viva instaurandae atque ad veram doctrinam erudiendae, quod annis septuaginta quinque feliciter peractis multorum laborum honorum gaudiorum meminisse potes. Coniunxisti pulchritudinem sermonis Ciceroniani in praeceptis grammaticis adhibendis cum varietate et copia vocabulorum, quae saeculis posterioribus in­venta sunt usque ad nostram aetatem, qua tu, auctor ingeniosissime, ipse optima vocabula cudere et conficere soles.

Quid sit proprium eloquentiae tuae, quaerere licet. Respondeo, quod sentio: Quo diutius verba Sancii Augustini lego, eo magis tui memini eloquii. Utinam per multos annos sic scribas, dicas, doceas! ...

O Pater Caelestis et Doctor Latine, ex animo opto, ut Deus Tibi donet, quae ad vitam beatam pertineant!

alfonsvs weische

 

Axelius patri Caelesti suo sal. dic. plur.

 

SVBEV Tibi, linguae Latinae magister doctissime, in diem natalem septuagesimum quintum Kalendis Iuliis celebrandum optima quaeque exopto atque precor. Pauci sunt, qui saeculo vicesimo rebus atrocibus turbato Latinitatem coluerint sicut Tu; viventibus es exemplum in propaganda Latinitate sequendum, posterio­ribus eris monumentum egregium Latinitatis Vivae temporis nostri. Uti­nam multos posthac annos Tibi liceat Vocem Latinam prospere edere atque seminaria Latinitatis Vivae feliciter regere!

 

Medullitus Te salutat axelivs pvlchrimontanvs

Dabam Berolini die 29° mensis Iunii anno Domini 1999°.

 

 

P. Caelesti Eichenseer Antonius Placanica Sal. Pl.

 

Amicum amico dies laetitiae celebranti non modo tota animi intentione congratulari decet et congaudere, veruni etiam quae dilectionis studio spiritus exuberante conceperit, seduta sollicitudine impertienda secretiori cordis proferre thesauro.

Haec mecum versare non desii, ex quo «Vocis Latinae» accepi fasciculum 136, quo Sigridi nostrae - quamvis facie ignotam, ita appellare audeo singulari Latinitatis amore scientiaque pollentem - de septuagesimo quinto aetatis Tuae anno celebrando nos placuit admoneri, immo, cum in manus meas libellus advenit, duobus iam transactis diebus apud Saravienses feliciter celebrato. Quapropter statim ad Te scribendum esse decrevi, ne vocis meae tenuitatis festiva sollemnitas, etsi iam sero, non tamen minus sincero posset carere praeconio. Acquum est enim, ut, qui plurima meritoque longe malora suavis amicitiae Tuae erga me docu­menta cognovi, me Tibi iure addictissimum veroque lotius animi affectu cohaerentem omni quidem tempore, hac autem potissimum occasione profilear.

Liceat ergo mihi quoque, longinqua etsi in regione constituto, amicorum sociari turbae sociali, Tibique prospera cuncta ex imis praecordiis adprecari; cui Deus superabundantis gratiae suae largitate concedat, ut mente vigens, corpore praevalidus, socios et amicos amanlissimos pa­terna humanitate laetifices, incorrupta Latinitate confoveas, vitae et morum laudabili vereque caelestis innocentiae confirmes exemplis. Talem Te Deus nobis annis tueatur innumeris!

 

Datum Romae, die 6° Iulii a. D. 1999.

 

Nicolaus Coreanensis Patri Caelesti Saravipontano sal. pl. dic.

 

S.V.B.E.E.V.

In diem Tuum Natalem septuagesimum quintum, carissime Pater

Caelestis, optima quaeque Tibi exopto.

Cum in Corea Latinas res doceo sermone Latino, alumnis meis affìrmare soleo me, quidcumque valeam in Latina lingua loquendo utenda et scribendo, debere Tibi magistro omnium Latinissimo. Pancratice vale, feliciter vive, perge in studia Tua incumbere, ut gaudium et utilitatem percipiat totus orbis Latinus.

Deus Te tueatur annis innumeris!

 

Medullitus Te salutat nicolavs coreanensis

 

3/7/1999.

D.ri P. Caelesti Eichenseer, Saarbrucken,

Tibi, septuagesimum quintum annum agenti, valde gratulor, optans ut diu Tibi liceat «Vocem Latinam» regere, cura, qua adhuc usus es, eadem scdulitate! Ipse, quamquam aetate valde provectus (n. 10-1-1910), valeo, in studia, solita alacritate, incumbo, montes brevibus itineribus pervagor! - Accepi tria cxemplaria «Vocis Latinae», 1999, fase. 136; et tibi gratias quam maximas ago.

 

Ex animo Te saluto. umberto boella

Caelestis Annae Elissae Radke sexagenariae [27.V7.2000] Sal. Plur. D.

 

Paucissimis saltem verbis, sed votis efficacissimis Tibi, mea Domina, in natalem Tuum sexagesimum optima quaeque precari et exoptare volui, maxime divinam gratiam supereffluentem cum plurimis gaudiis caelitus datis atque multos annos futures, eosque quidem prosperrimos, denique successus laborum Tuorum operumque miros singularesque.

Deus Te Tuosque tueatur annis innumeris!

 

Dabam Saraviponto die 19° m. lunii a. 2000°.

 

Благодарственное письмо выглядит примерно так:

 

 

Pater Caelestis,

Vir doctissime, Moderator illustrissime, Fautor-Explorator Latinitatis vivae omnium aetatum verissime, Kalendis Iuliis (01.07.1999i) instante Tua celebritate speciali - die natali septuagesimo quinto accipe benigne verbula tenuia gratulationis, vota faustissima, dicta imo ex corde! Gratias Tibi pro viva Latinitate nostra !!!

Plurimos annos! Vale atque Lalinitati vivae fave!

marcvs (morkus) Lituanus Vilnensis

 

Dabam Vilnae, die tcrtio mensis Iulii anno 1999°.

 

Rev.mo D.ri P.ri Caelesti Eichenseer, eruditissimo ab Iohanne Rubenbauer, magistro summo, salutem devotissimam.

Universi mundi linguae Latinae fautores, sibi exemplum tuuni elegantiae et integritatis orationis proponentes ad imitandum, tuum diem natalem sincera admiratione et gratissimo animo hodie celebrant.

Singulari industria, diligentia et doctrina tam sanctissime Latinitatem vivam coluisti, ut in limine millennii IIIi omnibus Latinistis aequalibus merito esses carissimus maximamque auctoritatem recte teneres.

Secundum Ciceronis rationem fundamentalem, quae nuncupatur «rebusnovis nova imponenda sunt nomina», linguam Latinam vivam prospero eventu resuscitasti et nobis perspicienter ostendisti, quid esset bona veraque Latinitas viva.

Pretiosissimus liber nuper in publicum propositus, cui titulus «collectanea VSVI lingvae latinae dicata», est profecto novum argumentum ingens valensque perspicientiae creatoris vel conditoris linguae Latinae contemporaneae eiusque subrflis existimatoris, erroris ignari consiliique pieni necnon motui Latinitatis vivae moderatoris primi.

Ad perpetuam laudem et gloriam Latinitatis vivae!

Ad multos annos et prosperam valetudinem!

(In) aeternum esto benedictus, pater!

 

Dabam telecopialiter Pitestiis Kal , Ivl. A. MM.

 

 

Gratias Tibi ago quam maximas pro libro heri accepto «Collectanea usui linguae Latinae dicata», in quo passim perlegi et cognovi me multo magis nescire linguam Latinam quam scire, - ad minus (i.d. saltem) Latinitatem modernam.

Nihilominus audeo post multa decennia, paucissima verba Latina scribere, et hoc quidem celeriter, ita ut epistulam hanc cras accipias.

Nam (monachicus) dies onomasticus tuus crastina die me monet te salutare et omnia bona a datore omnium donorum pro te explorare. Deus le intercedente sancto tuo patrono benedicat.

Oremus pro invicem.

In caritate Tuus confrater Remigius

 

Romae postridie Idus Octobres (a. 1999)

Caelesti suo Reginaldus S.

Beneficiorum in Civilatem Latinitatis incredibilium immortaliumque tuorum testimonium necnon indefatigabilium studiorum ipsum aliuid nempe perenne monumcntum - collectanea - hodie venerabundus excepi rite ego cuius sum de mole confestim admiratus atque argumentorum et rerum in primis infinitate. Tua autem de perpetua in me malemerentem benignitate ac largitate quid denique dicam? Nisi officiorum aeternam tuorum pariter apud me fore memoriam qui in praesentia nihil aliud quam superos mente gratissima precor vires tibi ac dies ut quam plurimae tua ad consilia suppeditent.

 

Reginaldus

 

 

Collegae Carissimi, «Vocem I.atinam» t. 35 fase. 136 obtinui. Gratias ago maximas. Collegae Caelestino Eichenseer septuaginta quinque annos nato omnia faustissima auguror.

Nadgeroviae, 8. vii. 1999.

Vester georgivs starnawski

 

 

В письмах к друзьям допустимы любые формы и выражения, здесь без всяких изощрений и колебаний можно писать всё, что угодно. Вот несколько примеров:

 


mylektsii.ru - Мои Лекции - 2015-2019 год. (0.017 сек.)Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав Пожаловаться на материал