Студопедия

Главная страница Случайная страница

Разделы сайта

АвтомобилиАстрономияБиологияГеографияДом и садДругие языкиДругоеИнформатикаИсторияКультураЛитератураЛогикаМатематикаМедицинаМеталлургияМеханикаОбразованиеОхрана трудаПедагогикаПолитикаПравоПсихологияРелигияРиторикаСоциологияСпортСтроительствоТехнологияТуризмФизикаФилософияФинансыХимияЧерчениеЭкологияЭкономикаЭлектроника






Текст 80 - johannis de Grocheio de musica






I Describunt autem musicam quidam ad formam et materiam considerantes, dicentes eam esse scientiam de numero relato ad sonos. 2 Alii autem ad eius operationem considerantes dicunt eam esse artem ad cantandum deputatam. 3 Nos autem utroque modo notificare intendimus eandem, sicut notificatur instrumentum et quaelibet ars notificari debet.4 Sicut enim calidum naturale est primum instrumentum, mediante quo anima exercet suas operationes, sic ars est instrumentum principale sive regula, mediante qua intellectus practicus suas operationes explicat et exponit.5 Dicamus igitur, quodmusica est ars vel scientia de sono numerato, harmonice sumpto, ad cantandum facilius deputata. 6 Dico autem scientiam, in quantum principiorum tradit cognitionem, artem vero, in quantum intellectum practicum regulat operando.7 De sono vero harmonico, quia est materia propria, circa quam operatur. 8 Per numerum etiam eius forma designatur. 9 Sed per cantare tangitur operatio, ad quam est proprie deputata.

10 Quid igitur sit musica, sic sit dictum.

11 Quidam vero musicam in tria genera dividunt, puta Boetius, magis-ter J. de Garlandia in suis tractatibus et eorum sequaces. 12 Unum autem genus dicunt de musica mundana, aliud vero de humana, sed tertium de instrumentali. 13 Per mundanam musicam signant harmoniam ex motu corporum caelestium causatam, per humanam vero temperamentum complexionis in corpore humano existens propter optimam mixtionem elementorum in eo. 14 Sed per instrumentalem signant illam, quae est de sonis instrumentorum sive naturalium sive artificialium.

15 Qui vero sic dividunt, aut dictum suum fingunt, aut volunt Pythagoricis vel aliis magis quam veritati oboedire, aut sunt naturam et logicam ignorantes.

16 Prius enim dicunt universaliter musicam esse scientiam de sono numerato.

17 Corpora vero caelestia in movendo sonum non faciunt, quamvis antiqui hoc crediderint, nec findunt orbes secundum Aristotelem.18 Cuius imaginatio et possibilitas debet tradi in libro de theoria planetarum. 19 Nec etiam in complexione humana sonus proprie reperitur. 20 Quis enim audivit complexionem sonare? 21 Genus autem tertium, quod de instrumentali musica dicitur, in tria distribuunt, puta in diatonicum, chromaticum et enarmonicum, secundum quae tria concordantias monochordi procedere dicunt.22 Diatonicum autem appellant, quod procedit per tonum et tonum et semitonum, secundum quod fiunt ut plurimum cantilenae; chromaticum, quod procedit per diesin et diesin et semitonia tria composita.23 Et dicunt planetas uti tali cantu. 24 Enarmonicum autem dicunt, quod per diesin et diesin atque ditonum procedit.25 Quod dulcissimum dicunt, eo quod angeli eo utuntur.26 Istam autem divisionem non intellegimus, eo quod solum de instrurnentali prosequuntur, membra alia dimittentes.27 Nec etiam pertinet ad musicum de cantu angelorum tractare, nisi forte cum hic ruerit theologus aut propheta.2S Non enim potest aliquis de tali cantu experientiam habere nisi inspiratione divina.29 Et cum dicunt planetas cantare, videntur ignorare, quid sit sonus, sicut in divisione particularia dicebatur.

30Alii autem musicam dividunt in planam sive immensurabilem et mensurabilem, per planam sive immensurabilem intellegentes ecclesiasticam, quae secundum Gregorium pluribus tonis determinatur. 31 Per mensurabilem intellegunt illam, quae ex diversis sonis simul mensuratis et sonantibus efficitur, sicut in conductibus et motetis.32 Sed si per immensurabilem intellegant musicam nullo modo mensuratam, immo totaliter ad libitum dictam, deficiunt, eo quod quaelibet operatio musicae et cuiuslibet artis debet illius artis regulis mensurari.33 Si autem per immensurabilem non ita praecise mensuratam intellegant, potest, ut videtur, ista divisio remanere.

34 Quomodo igitur quidam dividunt musicam, sic sit dictum.3S Nobis vero non est facile musicam dividere recte, eo quod in recta divisione membra dividentia debent totam naturam totius divisi evacuare.36 Partes autem musicae plures sunt et diversae secundum diversos usus, diversa idiomata vel diversas linguas in civitatibus vel regionibus diversis. 37 Si tamen eam diviserimus, secundum quod homines Parisiis ea utuntur et prout ad usum vel convictum civium est necessaria, et eius membra, ut oportet, pertractemus, videbitur sufficienter nostra intentio terminari, eo quod diebus nostris principia cuiuslibet artis liberalis diligenter Parisiis inquiruntur et usus earum et fere omnium mechanicarum inveniuntur.

Edidit Ernst Rohloff

КОММЕНТАРИЙ 1 dicentes eam esse — асc. cum inf.

1 relato — РРР от refero.

2 dicunt eam esse — acc. cum inf.

2 cantandum — gerand. (acc. sing.) от cantare; переводить отглагольным суш. 2 deputatam — РРР от deputo.

4 mediante quo (qua) — «посредством которого (которой)».

5 dicamus — praes. conjct. act.; переводить: «скажем», «давайте скажем». 5 numerato — РРР от питеrо (гл.).

5 sumpto — РРР от sumo; harmonice sumptus — букв. «облеченный гармонией», «охваченный гармонией».

6 in quantum — «поскольку, насколько».

6 operando — gerund. (abl.) от орет — «действовать, оказывать влияние, производить эффект»; перевести твор. падежом отглагольного сущ. или описательно.

8 eius — может быть любого рода; необходим толковательный перевод по смыслу.

9 cantare — «пение».

9 est... deputata — перевести страдательным оборотом; грамматически — perf. ind. pass.

10 sit — 3-е л. praes. conjct. от esse.






© 2023 :: MyLektsii.ru :: Мои Лекции
Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав.
Копирование текстов разрешено только с указанием индексируемой ссылки на источник.