Студопедия

Главная страница Случайная страница

Разделы сайта

АвтомобилиАстрономияБиологияГеографияДом и садДругие языкиДругоеИнформатикаИсторияКультураЛитератураЛогикаМатематикаМедицинаМеталлургияМеханикаОбразованиеОхрана трудаПедагогикаПолитикаПравоПсихологияРелигияРиторикаСоциологияСпортСтроительствоТехнологияТуризмФизикаФилософияФинансыХимияЧерчениеЭкологияЭкономикаЭлектроника






Liber Ecclesiastes






1. Verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem.

2.Vanĭ tas vanitatum, dixit Ecclesiastes, vanĭ tas vanitatum, omnia vanĭ tas!

3. Quid habet amplius homo de universo labore suo, quod laborat sub sole?

4. Generatio praetĕ rit et generatio advenit, terra vero in aeternum stat.

5. Orĭ tur sol et occĭ dit et ad locum suum revertĭ tur, ibique renascens.

6. Gyrat per meridiem et flectĭ tur ad aquilonem, lustrans universa circuĭ tu; pergit spirĭ tus et in circŭ los suos regredĭ tur.
7. Omnia flumĭ na intrant mare et mare non redundant; ad locum, unde exeunt, flumĭ na revertuntur, ut itĕ rum fluant.

8. Cunctae res difficĭ les; non potest eas homo explicare sermone, non saturatur ocŭ lus visu, nec auris impletur auditu...

10. Nihil sub sole novum; nec valet quisquam dicĕ re: ecce hoc recens est, iam enim praecessit in saecŭ lis, quae fuerunt ante nos.

 

Текст 3: Бейренская песня (середина XIII века)

Carmina Burana

In taberna quando sumus,

Non curamus, quid sit humus,

Sed ad ludum properamus,

Cui semper insudamus.

Quid agatur in taberna,

Ubi nummus est pincerna,

Hoc est opus, ut quaeratur,

Sed quid loquar audiatur.

 

Quidam ludunt, quidam bibunt,

Quidam indiscrete vivunt.

Sed in ludo qui morantur,

Ex his quidam denudantur,

Quidam ibi vestiuntur,

Quidam saccis induuntur.

Ibi nullus timet mortem,

Sed pro Baccho mittunt sortem:

 

Primo pro nummata vini,

Ex hac bibunt pro captivis,

Post haec bibunt ter pro vivis,

Quator pro Christianis cunctis,

Quinquies pro fidelibus defunctis,

Sexies sororibus vanis,

Septies pro militibus silvanis,

 

Octies pro fratribus perversis,

Nonies pro monachis dispersis,

Decies pro navigantibus,

Undecies pro discordantibus,

Duodecies pro penitentibus,

Tredecies pro iter agentibus,

Tam pro papa quam pro rege

Bibunt omnes sine lege.

 

Bibit hera, bibit herus,

Bibit miles, bibit clerus,

Bibit ille, bibit illa,

Bibit servus cum ancilla,

Bibit velox, bibit piger,

Bibit albus, bibit niger,

Bibit constans, bibit vanus,

Bibit rudis, bibit magus,

 

Bibit pauper et aegrotus,

Bibit exul et ignotus,

Bibit puer, bibit canus,

Bibit presul et decanus,

Bibit soror, bibit frater,

Bibit anus, bibit mater,

Bibit iste, bibit ille,

Bibunt centum, bibunt mille.

 

Parum sexcente nummatae

Durant, cum immoderate

Bibunt omnes sine meta,

Quamvis bibant mente laeta.

Sic nos rodunt omnes gentes,

Et sic erimus egentes.

Qui nos rodunt, confundantur

Et cum iustis non scribantur!

 






© 2023 :: MyLektsii.ru :: Мои Лекции
Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав.
Копирование текстов разрешено только с указанием индексируемой ссылки на источник.