Студопедия

Главная страница Случайная страница

Разделы сайта

АвтомобилиАстрономияБиологияГеографияДом и садДругие языкиДругоеИнформатикаИсторияКультураЛитератураЛогикаМатематикаМедицинаМеталлургияМеханикаОбразованиеОхрана трудаПедагогикаПолитикаПравоПсихологияРелигияРиторикаСоциологияСпортСтроительствоТехнологияТуризмФизикаФилософияФинансыХимияЧерчениеЭкологияЭкономикаЭлектроника






II. De pugna Horatiōrum et Curiatiōrum






Tertius regum Romanō rum fuit Tullius Hostilius, qui vixit septĭ mo ante aeram nostram saecŭ lo. Ei cum Albā nis confligendum erat.

Albā ni et Romā ni magnum exercĭ tum celerĭ ter conscriptum et omnĭ bus rebus instructum contraxĕ rant. Sed duces pericŭ lum commū ne intellexē runt. Forte in duō bus tum exercitĭ bus erant trigemĭ ni fratres, Horatii et Curiatii. Quibuscum egē runt duces, uti pro sua patria ferro dimicā rent. Trigemĭ ni ad proeliandum parā ti in medium producti sunt. Cum paulo post duo Horatii hostium gladiis transfixi iacē rent et conclamasset iam gaudio Albā nus exercĭ tus, tertius, ut adversarios dividĕ ret, fugae se mandā vit; forte enim is intĕ ger erat, ut Curiatii vulnerĭ bus fessi. Subĭ to autem retro sese vertit et hostes variis intervallis appropinquantes deinceps transfixit. Victō ri gratulantes Romā ni laeti confluxē runt.

Cum victor spolia dispersa collegisset, exercĭ tus in urbem introductus est. Ante portam soror victō ris, quae uni ex Curiatiis sponsa fuĕ rat, agmĭ ni obvia fuit. Quae lacrĭ mans nomen sponsi mortui appellā vit. Sollicitā vit ferō ci iuvĕ ni anĭ mum comploratio sorō ris in tanto gaudio publĭ co, et gladio, quo erat cinctus, transfixit puellam. Quam ob rem ad iudicium vocā tus, neque vero damnā tus est, quod patria virtū te eī us protecta et servā ta erat.

IІI. De Tiberio Sempronio Graccho

Tib. Gracchus post mortem patris a Cornelia matre educā tus est. Quae, cum rex quidam Aegypti eam in matrimonium ducĕ re vellet, " Nolo", inquit, " regī na appellā ri; malo bonam matrem liberō rum meō rum esse". Aliquando, cum amī ca ei ornamenta sua ostendisset, Cornelia filiis advocā tis " Visne", inquit, " mea ornamenta vidē re? Haec sunt ornamenta mea".

Tiberius, maior fratrum, cum adolevisset, pauperĭ bus auxiliā ri voluit (anno centesĭ mo tricesĭ mo tertio). Nam Carthaginiensĭ bus victis aliisque gentĭ bus subactis multi nobĭ les Romā ni luxuriō se vivĕ re malē bant quam patriae servī re multosque rustĭ cos ex possessionĭ bus suis depellē bant, quod magnos hortos villasque habē re volē bant. Quod cum Tib. Gracchus cognovisset, Romae in contionĭ bus haec fere verba faciē bat: " Bestiae sua domicilia habent. Vos quoque tecta paterna et agros a maiorĭ bus acceptos incolĕ re vultis. Ită que indignor agros vobis ab aliis erĭ pi, qui ipsi agricŏ lae esse nolunt. Ită que, cum vobis prodesse velim illisque invī sus esse malim, quam patriam deserĕ re, postŭ lo, ut vobis agri reddantur".

Quod Gracchus voluit, perfī ci non potuit. Nam ab adversariis interfectus est corpusque eī us iniectum est in Tibĕ rim.






© 2023 :: MyLektsii.ru :: Мои Лекции
Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав.
Копирование текстов разрешено только с указанием индексируемой ссылки на источник.