Студопедия

Главная страница Случайная страница

КАТЕГОРИИ:

АвтомобилиАстрономияБиологияГеографияДом и садДругие языкиДругоеИнформатикаИсторияКультураЛитератураЛогикаМатематикаМедицинаМеталлургияМеханикаОбразованиеОхрана трудаПедагогикаПолитикаПравоПсихологияРелигияРиторикаСоциологияСпортСтроительствоТехнологияТуризмФизикаФилософияФинансыХимияЧерчениеЭкологияЭкономикаЭлектроника






Text 215 (Missa lusorum)




Incipit officium lusorum Аутентичный прототип*
1 Introitus: Lugeamus omnes in Decio, diem mestum deplorantes pro dolore omnium iusorum: de quorum nuditate gaudent Decii et collaudant filium Bacchi. Introitus: Gaudeamus omnes in Domino, diem festum celebrantes sub honore Sanctorum omnium: de quorum solemnitate gaudent angeli et collaudant filium Dei (Antiphonale Monasticum, p. 619)
2 Versus: Maledicant Decio in omni tempore; semper fraus eius in ore meo. Versus: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo (Ps 33)
3 Versiculus: Fraus vobis! Tibi leccatori! Versiculus: Pax vobis!
4 Oratio: Ornemus! Deus, qui nos concedis trium Deciorum maleficia colere: da nobis in eterna tristitia de eorum societate lugere. Oratio: Oremus! Deus qui nos concedis sanctorum martyrum tuorum Felicissimi et Agapiti natalicia colere: da nobis in etema letitia de eorum societate gaudere (Commune Sanctorum Ambros, p. 207, 264)

* В правой колонке таблицы я указываю прототипы «обработанных» вагантами текстов.— С. Л.

5 Epistola: Lectio actuum apo-pholorum. In diebus illis multitudinis ludentium erat cor unum et tunica nulla, et hiems erat, et iactabant vestimenta secus pedes accomodantis, qui vocabatur Landrus. Landrus autem erat plenus pecunia et fenore et faciebat damna magna in loculis, accomodans singulis, prout cuiusque vesti-menta valebant. Epistola: Lectio actuum aposto-lorum. In diebus illis loquebantur verbum Dei cum fiducia: multi-tudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant, et pone-bant ante pedes apostolorum.
  Dividebantur autem singulis prout cuique opus erat. Ioseph autem cum haberet agrum, vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum (Act 4:31-37)
6 Graduale: Iacta cogitatum tuum in Decio, et ipse te destruet. Graduale: Iacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet (Ps 54:23)
7 Versus: Dum clamarem ad Decium, exaudivit vocem meam et eripuit vestem meam a lusoribus iniquis. Versus: Dum clamarem ad Domi-num, exaudivit vocem meam ab his qui appropinquant mihi (Ps 54:17a, 18b, 19a)
8 Alleluia. Versus: Mirabilis vita et laudabilis nichil. Alleluia. Versus: Mirabilis Domi-nus noster in sanctis suis (Gradu-ale triplex, p. 462-463)
Sequentia: Sequentia:
9 Victimae novali zynke ses immolent Deciani. Victimae paschali laudes immo-lent Christiani.
10 Ses zinke abstraxit vestes, equ-um, cappam et pelles abstraxit confestim a possessore. Agnus redemit oves: Christus innocens Patri reconciliavit peccatores.
11 Mors et sortita duello conflixere mirando, tandem tres Decii vicerunt illum. Mors et vita duello conflixere mirando: dux vitae mortuus, regnat vivus.
12 Nunc clamat: «O Fortuna, quid fecisti pessima? Vestitum cito nu-dasti et divitem egeno coequasti. Dic nobis Maria, quid vidisti in via?
13 Per tres falsos testes abstraxisti vestes. Ses zinke surgant, spes mea! Precedant cito in tabulea! Sepulcrum Christi viventis, et gloriam vidi resurgentis:
14 Credendum est magis soli ses zinke quater veraci quam dri tu es ictu fallaci. Angelicos testes, sudarium et vestes.
15 Scimus istos abstraxisse vestes lusoribus vere. Tu nobis victor ses, miserere!» Surrexit Christus spes mea: prae-cedet suos in Galilaeam.
16 Scimus Christum surrexisse a mortuis vere: tu nobis, victor Rex, miserere (Graduale triplex, p.198).
17 Evangelium: Sequentia falsi evangelii secundum marcam argenti. Fraus tibi Domine! Cum sero esset una gens lu-sorum, venit Decius in medio eorum et dixit: Evangelium: Sequentia sancti evangelii secundum <Marcum>. Pax tibi Domine! Cum esset ergo sero die illo una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum ludae-
— Fraus vobis! Nolite cessare ludere. Pro dolore enim vestro missus sum ad vos. orum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis <...>: — Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
18 Primas autem, qui dicitur Vilissimus, non erat cum eis, quando venit Decius. Dixerunt autem alii discipuli: Thomas autem, unus ex duo-decim, non erat cum eis, quando venit Iesus. Dixerunt ergo ei alii discipuli:
— Vidimus Decium. — Vidimus Dominum.
19 Qui dixit eis: Ille autem dixit eis:
— Nisi mittam os meum in locum peccarii, ut bibam, non credam. Primas autem, qui dicitur Vilissimus, iactabat decem, alius duod ecim, tertius vero quinque. — Nisi videro in manibus eius figuram clavorum, et mittam di-gitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam (Io 20:19-25)
Et qui quinque proiecerat, exhausit bursam et nudus ab aliis se abscondit.  
20 Offertorium:Loculum humilem salvum facies, Decie, et oculos lusorum erue, Decie. Ojfertorium:Populum humilem salvum facies, Domine, et oculos superbomm humiliabis (музыка: Graduale triplex, 302; текст: Ps 17:28, 32).
21 Versiculum. Humiliate vos, avari, ad maledictionem! Versiculum: Humiliate vos ad benedictionem!
22 Oratio:Ornemus! Effunde, do-mine, iram tuam super avaros et tenaces, qui iuxta culum ferunt sacculum, et cum habuerint denarium, reponunt eum inclu-sum, donec vertatur in aug-mentum et germinet centum. Pereat! Hic est frater pravitatis, filius iniquitatis, fixura scamni, Oratio: Oremus! Exaudi nos, Domine sancte, Pater omni-potens, aeterne Deus: et mittere digneris sanctum Angelum tuum de caelis; qui custodiat, foveat, protegat, visitet, atque defendat omnes habitantes in hoc habi-taculo. Amen (Oratio ad as-persionem aquae benedictae).
genus nescitandi, visinat amare, quando timet nummum dare. Pereat! Quod eis maledictionem prestare dignetur, qui Zacheo benedictionem tribuit et diviti avaro guttam aque denegavit. Amen.  
23 Versiculum:Et maledictio dei patris omnipotentis descendat super eos! Versiculum: Et benedictio tua sit semper super nos.
24 Communio: Mirabantur omnes inter se, quod Decius abstraxerat cuilibet vestes. Communio: Mirabantur omnes de his verbis quae procedebant de ore Dei (мyзыкa: Graduale triplex, p. 267; текст: Lc 4:22)



Данная страница нарушает авторские права?


mylektsii.ru - Мои Лекции - 2015-2018 год. (0.008 сек.)Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав Пожаловаться на материал